Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., PRO PIO REGE PROFICISCENte ad bellum contra hostes Dei. de Psalmo Davidis XX.
Adam Siber, Poematum libri V 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
ARma capit patriae pro libertate, sacrisque
Sceptra tenet regni qui tribuente Deo.
Quam mallet pacem, non hoc sinit impius hostis,
Qui posuit nostro castra cruenta solo,
Sacrilegis urens flammis loca sancta, ferensque
Excidiumque agris, exitiumque viris.
At tuus, e summo caelo, Rex maxime, vota,
Accipiat placida quae facis aure Deus.
Et velut Isacidae patribus de sanguine, promptam
Illius numquam dextra negavit opem:
Te quoque nunc tanti seruet discrimine belli,
Ipse tibi praesens auxiliumque ferat.
Ipse suum propter nomen felicia donet
Victori ad patrios arma referre lares.
Evenient optata: viden rapidissimus exta
Ignis de caeli lapsus ut arce cremet?
Scilicet ut semper superum tua grata parenti
Ante fuit, iussu victima caesa tuo:
Haec quoque grata Deo, victis decus hostibus ingens,
Et belli spondet clara trophaeatibi.
Arma igitur validas animoso milite turmas,
Et comitante Deo proelia fortis adi.
Nec te quod numero vincit, quod curribus hostis,
Terreat, invito numine signa movet.
Tu quoniam superas caussa, superabis et armis:
Crede, Dei forti nomine victor eris.
Curribus excussus foedabit sanguine, planget
Hostis et immundam consceleratus humum.
At tu victrici devinctus tempora lauro,
In niveis rediens aureus ibis equis.
Ducentur captique duces, et barbara praeda,
Lataque sub titulis oppida versa suis.
Miles io magna geminabit voce triumphe,
Et sit io dicet laus tibi summa Deus.
Tu saluum praestas regem, tibi bellica signa,
Femineae cedunt versaque terga fugae.
Quod sacra, quod leges florent, quod cetera pacls
Commoda, sollicitus quod metus omnis abest:
Quod patriisque focis, quodrure et prole, pudica
Securoque licet coniuge cuique frui:
Muneris omne tui est. vires ammumque ministrans,
Sub nutu torques qui fera bella tuo.
Haec miles, plausu gentes populique sequentur,
Iactabunt sparsas et tibi quisque rosas.
O'Deus instinctu cuius sumus ista precati
Vota velis celeri nostra probare fide.