Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., UT PII FRETI DIVINO AUXIlio, quamvis innumerabiles hostium copias ne
Adam Siber, Poematum libri V 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
VOs vero tristes animo secludite curas,
Frigida qui timidis et quatit ossa metum.
Aegyptus tergo crudelibus imminet armis,
Nec sumus ad pugnam nos satis apta cohors:
A'fronte undarum claudit nos obice pontus,
Et tellus nostrae non patet ulla fugae.
Quid tamen hoc refert? tam nulla potentia caeli est,
Nec feret auxilium, qui tulit ante, Deus?
Praebcat effugium nobis prius aequor oportet,
Qua trita humano est semita nulla pede,
Quam nostro tingat Pharius sua tela tyrannus
Sanguine, quae sumpsit tela vetante Deo.
Spes bona det vobis animos, radiantibus armis,
Nam quos terribiles lumina vestra vident:
Certa loquor, breve tempus erit, cernetis eosdem
Divina misere cum periisse manu.
Nec potis est in se pugnanteis ferre, nec ipso
Confisos unquam deseruisse Deus.