Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., SACERDOTUM CONTRA NICAnorem, Demetriani exercitus ducem. I. Macab. VII.
Adam Siber, Poematum libri V 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
TEmpla, Deus, nostri tibi quo mandante parentes
Ista Sionaeo constituere iugo:
In quibus et nomen celebretur, et inclita famae
Quae tua magnifica gloria laude viget:
In quibus accipias nostros miserate labores,
Sollicito maesti quas damus ore preces.
Nos audi bonus, ac tumidum Nicanora, cunctas
Illius et vires perde potente manu.
Ut quia sac rilegae meditatus iurgia linguae,
Dixit in aeternum verba scelesta Deum:
Funditus innumero pariter cum milite caesus,
Obscoenam foedo pectore plangat humum.