Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IUDAE MACABAEI, PRAELIO DImicaturi cum Nicanore. Eodem et libro et capite.
Adam Siber, Poematum libri V 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
O! Qui cuncta regis, cui sunt Deus omnia curae,
Praesidium gentis, confugiumque tuae:
Nicanor stolidae iactans convicia linguae,
In nomen dixit barbara verba tuum.
Hoc impune ferat, veluti sua scripta tyrannus
Postmodo qui nati caesus ab ense fuit,
Bis centena, minus ter quinis, milia quando
Nocte una angelica sunt iugulata manu.
Ergo ades, et turmas nobis spectantibus istas,
Immenso dextrae robore funde Deus.
Impius ut tandem linguae, mentisque superbae
Nicanor capiat praemia digna suae.
Et quivis discat, numquam sine fraude prophanos
Despicere aeterni numina magna Dei.