Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII., lines 2.7.135-2.7.146
Adam Siber, Poematum libri V 2.7.135-146
Unproofread scanNot analysed yet
Illis es nomen sine re: sunt fabula, nugae,
Et delir antum somnia, verba Dei.
At tua te novit soboles, tua facta celebrat,
Per laudis titulos ingrediturque tuae.
Hi quoque te norunt, qui se debere salutis
Laetantur grato pectore dona mihi.
Quae ne deficiant unquam memorare: retexi
Te totum, postbac clarius et retegam:
Algida caelesti flammando corda vigore,
Afflatus sacri muneribusque tui.
Ut nostri semper maneant in amore fideles,
Ipse in eis maneam perpetuoque pater.