Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII., lines 2.7.89-2.7.134
Adam Siber, Poematum libri V 2.7.89-134
Unproofread scanNot analysed yet
Auribus accipiunt haec ut qui vota precantis,
Praesidio capiant gaudia plena tuo.
Intrepidi pectus cunctis offerre periclis,
In terris fortes aspera quaeque pati.
Nam stringent in eos sicas, gladiosque tyranni,
Signa ferent totus quam tenet orbis opes,
Flagrantes odio verbi, quod cuncta reprendit,
Immundo mundo quae preciosa placent.
Diligit ille suos: non est de corpore mundi
Christus, non Christi nomina quisquis amat.
Optarent equidem terras fugisse, negantes
Ad te nequaquam me duce se comites:
Sed nimium properant. et quis tua verba doceret,
In vera instrueret quis pietate rudes?
Dum tellus vacuo pendebit in aere, caelo
Dum certa current sidera clara vice:
Ut nomen, laudesque tuae celebrata per orbem
Et famae maneat gloria iusta meae?
Ipse pater sanctus, sanctos fac esse ministros,
In veri verax cognitione fove.
Sermo tuus veri certissima semita, caeco,
Quam qui non graditur, quod pede carpet iter?
Ut tua dux vixi legatus iussa peregi:
Mandati faciant omnia dicta mei.
Nec spes destituat, ponantque ferocia multi
Mortales, verbo corda iubente meo.
Quae rata sint, ipsique ferant tua munera digni,
Deuoveo genitor meque meumque caput.
Tu patiare tibi sim victima grata, tuasque
Sanguinis offensas diluat unda mei.
Ut fiant puri, iustique, tibique placentes,
Ac nostri aeternum pectus amore terant.
At neque praesenteis tantum tueare, sed omnis
Credentum curae sit tibi posteritas.
Doctrinae faciles aurem quicumque salubri
Praebebunt, certi de bonitate tua.
Ut sint concordes vera pietate, fideque
Simque in eis, veluti me pater, ipse patre.
Da quoque, consortes fuerunt quod mille laborum,
At post mortis erunt participesque crucis:
Aeternae mecum sociantes gaudia vitae,
Aspiciant quod habet gloria nostra deeus,
Gloria, perpetuo quam motus amore dedisti,
Quam factum est, fuerat quod nihil ante mihi.
Non te iuste pater novit sapientia mundi,
Purpur a non regum, pontificumque mitrae.