Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII., lines 2.7.47-2.7.88
Adam Siber, Poematum libri V 2.7.47-88
Unproofread scanNot analysed yet
Consilum ante tuum non enarrabile cuiquam,
Conditaque arcani pectoris evoliit.
Exposui verbumque tuum, totumque per orbem
Vulgavi, qua vis relligione coli.
Qui magis ô utinam gratus, nec munera surdus
Ad tua, me vellet consuluisse sibi:
Quam mihi dulce mori? furiis immanibus actus
At quod me spernit, quod tua iussa pater,
Quod nostrum caecus plane aversatur amorem:
Intereat, siquidem depcriisse iuvat.
His saltem, mihi quos lectissima corda dedisti,
Qui servant firma dogmata nostra fide:
Qui nos per vitae discrimina mille secuti,
Agnoscunt sobolem me Deus esse tuam:
His ergo prosit mea crux, non saeva recuso
Vulnera, detrecto non ego ferre necem.
Tu modo, per mortem dum cuncta in pristina reddo,
Viribus et cedunt tartara nigra meis:
Tu praesens cunctis precor hanc averte periclis,
Quae tua turba mea est, quae mea turba tua est.
Nam mea quae, tua sunt: tua quae, sunt nostra: quodipsi
Pectore iampridem non dubitante tenent,
Gloria nulla potest tibi quo contingere maior:
Nosse homines Christum, gloria summa Dei.
Illorum dulci complexu avellimur, ad te
In superasque abeo regnad beata domos.
In superas discedo domos: manet ista meorum
Concio, quae collo est tota ferenda tuo,
Fungere chare meis vicibus pater: ante fuerunt
Qui nostrum, incipiunt nunc onus esse tuum.
Da vera maneant in relligione, nec unquam
Discordi lacerent dogmata pura sono.
Nil agat, insidias in eos componat inanes,
Quaeque omni Sathanas furta novabit ope
Unum sit periisse satis, quem fraudibus ille,
Et tectis caepit callidus insidiis.
Cetera tuta tuo vivat sub numine turba,
In verbo unanimi consociata fide.
Me tibi teque mihi ceu mutua foedera iungunt,
Velle tuumque meum, velle meumque tuum est.
Haec te facturum, vel si non ipse rogarem,
Sum certus, verum te tamen illa rogo.