Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., EIUSDEM GRATIARUM ACTIO, de eodem loco.
Adam Siber, Poematum libri V 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
O Ita, dicebam, facias Rex maxime, terra
Ut mihi felici pressa sit ista pede:
Ut quod et Abramus, quod natus et Isacus optant,
Ipse velis coeptis dexter adesse meis:
Non modo dexter ades, sed et hoc bonus insuper addis,
Hinc sit in amplexus Isaci itura sui:
Auctorem Naboris Tharen quae sanguinis edit,
Huius avum, proavum dicit et esse suum.
Gratia magna Deus tibi, qui bonitate perenni
Omnia patrono qua rata vota facis:
Fecisti illius nato formosa veniret
E' consanguinea castaque sponia domo.
Sponsa olim series natorum cuius, et ille
Thariadum aeternus sanguine surget honos.