Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., ISAACI PATRIARCHAE, FElicitatem Iacobo filio optantis. Gen. XXVII.
Adam Siber, Poematum libri V 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
CVncta fluunt a quo largo ceu commoda fonte,
Omnipotens hominum rexque paterque Deus:
Nate tibi vivas nullo non tempore felix,
Et tua sint faciat candida fata precor.
Tempestate tibi donet nutrita secunda,
Ut reddat iusta semina terra fide.
Tempore det teneris maturo vitibus auctus,
Ut spument pleno candida musta lacu.
Plurima te metuat populorum turba, tuaque
A'terra tellus cetera iura petat.
Te fratres, series et continuata nepotum,
Cum tota dominum posteritate colant.
Esse Deo gratum qui te dolet invidus, optat
Sint capiti illius quae mala cumque tibi:
At qui grataturque tibi, laudatque supremum,
Munere cuius habes munera tanta, Deum:
Is quoque sit felix ac fortunatus, et in se
Difficilem numquam sentiat esse Deum.