Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., EIUSDEM PRECES, CUM DE MEsopotamia reversus, Iordanem transiturus esset. Gen
Adam Siber, Poematum libri V 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
MAgne pater, Deus Abrami, Deus Isaci, origo
A quibus est generis te tribuente mihi,
Qui me iussisti peregrinas linquere terras,
Rursus et ad patrii tecta redire laris:
Non ego sum tanti, cuius bonitate vacaret
Totius vitae pars mihi nulla meae.
Ferret et auxilium nobis, promptumque referret,
Quae tua mi numquam gratia pigra fuit.
Trans ego Iordanis primum cum flumen abirem,
Hunc gero quem baculum nil mihi praeter erat.
At nunc consortesque tori, sobolisque reduco
Agmina, et innumerae me comitantur opes.
Quae tu meque simul serva, ne forte furenti
Germano fiam praeda cruenta meo.
Ne matrum saevus fera sanguine tela cruentet,
Ne patris ante oculos pignora chara necet.
Sim tua cura precor, nec te sententia vertat,
Maxime pollicitus qua mihi saepe Deus:
A'sobolis nostrae ducendam sanguine gentem,
Cui numero vasti cedat arena maris.