Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., IACOBI IN MESOPOTAMIam proficiscentis votum. Gen. XXXIII.
Adam Siber, Poematum libri V 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
SIt felix faustumque precor, sub imagine somni
Hac iucunda tulit quod mihi nocte quies.
Hic mihi non dubia visus sum luce videre
Scalarum eductos celsa sub astra gradus,
Plaudentesque Deo laetis concentibus, illos
Ire per angelicos atque redire choros.
Ipse parens rerum supremo vertice nixus,
Edere divino talia verba sono
Rex ego sideream mundi qui tempero sedem,
Quod mare, quod tellus continet omne creans.
Ut Deus Abrami, Deus Isaci, avique patrisque
Sum, Deus Isacida sic tibi semper ero.
Tu mihi cura, tibi, soboli gentisque tuorum
Quae tua membra premunt iugera culta dabo.
Lucida nec claro tot in aethere sidera fulgent,
Exiguus non tot corpora puluis habet:
Quanta Iacobe tibi faciam sit turba nepotum,
Extendens generis nomina clara sui.
Quaque Eurus spirat, Zephyri qua flabra feruntur,
Quaque ruit Boreas, qua venit aura Noti.
Nascetur sancta promissus origine Christus,
Quique humana geret munia, quique Dei,
Ille genus vestrum prolapsum in pristina reddens,
Peccatis sistet, criminibusque modum.
Ille dabit iustis carituram fine salutem,
Ad caelumque suo sanguine pandet iter.
Nunc felix, quam te voluerunt iussa parentum,
Tutus ab insidiis me duce, carpe viam,
Non alimenta tibi, vestes, non cetera deerunt,
Quae mea donabit commoda larga manus.
Nec dubita, rursus terra sistere paterna,
Certa Dei vero semper in ore fides.
Dixit, et abscedens cum somno fugit imago:
O'utinam possim tanta videre bona.
Sed potero, et rediens gratus tibi maxime rerum,
Hic statuam laudi tecta dicata tuae.
Nec decumam prompta adiciam non mente bonorum
Munifica dederis quae mihi cumque manu.
Interea lapis hic, resoluto membra quiete
Quem super, aure mihi verba recepta Dei,
Perfusus pinguique oleo, tituloque notatus,
Hic sacra testetur templa futura Deo.