Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN SUFFENUM.
Adam Siber, Poematum libri V 5.20
Unproofread scanNot analysed yet
QUid ô quid adeo credis plumbeos esse
Suffene, quod tuum non est, tuum scriptum
Qui dicere, recitare pro tuoque audes?
An nos putas Melanchthonis libros numquam
Legisse, videre nec tuum impudens furtum?
Isto modo esse tua omnium queunt scripta
Homeri, ipsius et Platonis, et magni
Demosthenis, quod illis constitit multo
Labore, negotio levi tuum, nullo
Faciesque sudore: illorum auferens nomen,
Ponens tuum, poeta sis, et orator,
Et philosophus: cornicula veluti quondam
Ornata non suis coloribus, pavo,
Et cygnus erat, et psittacus, avis et vellet
Quae cumque fieri, fucum quin abis factum
Aliis, quibus es ignotus: nec puta Cumas
Hic esse: asinus imponere non potest nobis.