Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus.
Adam Siber, Poematum libri V 5
Unproofread scanNot analysed yet
FRigida lugubris genitor Catharina Siberus,
Condidit hoc tumulo corporis ossa tui:
Tellurique dedit, quod erat tellure creatum,
Pulucris ut fias, puluere nata, cinis.
Mens Christi gremio felix cubat abdita, mulcei
Qua Paradisiacas aura beata rosas.
Exspectatque diem, sociis quo reddita membris,
In vero capiet gaudia plena Deo.
Quem nitido ô utinam solis praenuntius ore
Lucifer, admisso provocet ortus equo.
COngressus hominum maestus, turbamque sodalem
Cur fugis? in coetu laetior esse potes.
Tristiciam loca sola augent, loca sola caveto,
Qui vacuum curis pectus habere cupis.
ATtalum neque litteras, nec arteis
Qui novit, mihi praedicas amice.
Cur vero? est homo non disertus, inquis,
Solum, sed facilis docere sit vel
Ille alter tibi Sturmiusque, et alter
Philippus: valet hic docendo, summus
Ille dicere: litteras, nec arteis
Cognovit tuus iste Sturmiusque,
Philippusque. bonum docere, promplum
Et fari obice quam lubet, tamen nec
Litteras tenet Attalus, nec arteis.