Latin · Dactylic hexameter
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM STEPHANI ROTI Zuiccaensis.
Adam Siber, Poematum libri V 5.24
Unproofread scanNot analysed yet
ROte nec Aonidum deerant tibi dona, disertae
Nec deerat linguae gratia prompta tibi.
Civis eras patriae studiosus, sensit alumnum
Te, tua quae luget funera Zuicca, pium.
Sumus amor verae tibi relligionis, in hostes
Acre odium contra sed pietatis erat.
Et de plebe fores veluti tamen occidis, eheu
Immundaque iaces arida puluis humo.
Omnia mors violat, soluit fatum omnia: nostrae
Non tamen hoc rupit foedus amicitiae.