Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Ille sacrosanctus et honorabilis locus, in quo Dominus ab Iohanne baptizatus est, semper aquis fluminis tegitur Iordanis, et sicut Arculfus refert, qui ad eundem peruenerat locum hucque et illuc per eundem transnatauit fluuium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa infixa est, iuxta quam aqua usque ad collum longissimi uenit stantis uiri aut alio in tempore nimiae siccitatis ad mammillas usque; inundatione uero facta maiore illa tota crux aquarum adiectione protegitur. Locus itaque eiusdem crucis, in quo, ut superius dictum est, Dominus baptizatus est, citra alueum fluminis habetur, a quo usque in alteram ripam in parte Arabiae homo fortis iactare lapidem potest funda inpellente. Igitur a loco supra memoratae crucis pons lapideus arcibus fultus ad aridam usque porrigitur, per quem ipsam adeuntes crucem per cliuum homines descendunt, ad aridam reuersi ascendunt. In extremitate uero fluminis quaedam habetur parua quadrata ecclesia in eo, sicut traditur, fundata loco, ubi dominica uestimenta hora illa custodita sunt, qua baptizatus est Dominus. Haec quatuor lapideis suffulta cancris stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta, inferius uero, ut dictum est, cancris et arcibus sustentata. Haec talis ecclesia in locis inferioribus illius uallis extat, per quam influit Iordanis fluuius, in superioribus uero locis quoddam inest grande monachorum monasterium, quod supra discriptae supereminet ecclesiae in supercilio monticuli e regione constructum; ibidemque et ecclesia in honorem sancti baptizatoris Iohannis fundata eodem monasterii circumdatur muro quadratis constructo lapidibus.