Latin
Book 2
Adamnan, Saint, De Locis Santis 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo maris tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest. Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter haberi, quod non solum undique uicinis, sed etiam longe positis nationibus ualde magnum profectum praebet solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi uerum naturaliter salsissimum sal esse gustu conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet. Unde et Dominus in euangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae et cetera. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens uisu et gustu atque tactu conprobauit esse uerum salsissimum sal.