Latin
3.4.1 to 3.4.8
Adamnan, Saint, De Locis Santis 3.4.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de aliquo confessore Georgio nomine relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant: In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem e uinculis absolutus multis uixit annis. Quadam uero die, cum quidam duricors et incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandemque uidens marmoream columnam ab his, qui ibidem inerant, interrogat dicens: (Cuius est haec imago in marmorea columna formata?' Quibus respondentibus et dicentibus: ,Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus est columnam': quo audito ille stolidissimus homunculus ualde iratus contra ing(ensibilem rem sancti confessoris formulam instigante diabolo lancea percussit. Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius. Cuius ferrum interius haerens retentum est nec unquam quomodo retrahi potuit, hastile autem eius ad sancti confessoris conlisum marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus, in quo sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus, ipse autem simul misellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in polline uel luto intrantes in eadem inpressi inhaeserunt columna. Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos manuum ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula conligatos et insertos, nomen dei aeterni eiusdemque confessoris agens paenitudinem inuocat et, ut ab eodem absolueretur uinculo, inlacrimatus precatur. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors deus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat, non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo, sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit.