Latin
3.4.9 to 3.4.12
Adamnan, Saint, De Locis Santis 3.4.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc itaque manifeste ostenditur, quantae et qualis fuerit honorificentiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius thoracidam in re natura inpenetrabili penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter inpenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem digitosque eiusdem homunculi infirmos in eadem natura inpenetrabili re potenter penetrales fecit, quos in marmore uinculatos primule et ipse durus retrahere non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens deo miserante retraxit. Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitulorum apparent usque ad radices in marmorea insertorum columna, in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque intrantes. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor. Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata stantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.' Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat, qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem christicolae Georgio deo condonante ad Diospolim prospere reuertitur illamque domum, in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui gaudenter intrat sanctumque Georgium ac si praesentem adloquitur dicens: Sancte confessor.