Latin
2
Adrianus-Nicolaus Rolland, Theses mathematicae 2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MATHESI GENERATIM. ATHESIS est scientia quantitatis in genere. Per quantitatem intelligitur id omne quod est incrementi aut decrementi capax. 1 riplex est modus quo quantitas exprimi potest: numeris videlicet, litteris, lineis vel figuris. Hinc tres sunt generales Matheseos partes, Arithmetica, Algebra &Geometria. Arithmetica quantitatem numeris, Algebra litteris expressam considerat: Geometria verò versatur circa quantitatem quae lineis aut figuris exhibetur, variasque illius relationes evolvit. Propositiones quae in Mathesi demonstrandae occurrunt, quadruplicis sunt generis, nempe lemmata, theoremata, problemata &corollaria. Ad eas demonstrandas variis principiis utuntur Mathematici, quales sunt definitiones, postulata &axiomata. DE ARITHMETICA ET ALGEBRA. TUMERUS est complexio unitatum: multiplex distinguitur; complexus N& incomplexus, integer &fractus. Inter operationes quas de numeris exponit Arithmetica, aliae sunt numeris integris &fractis communes, aliae numeris fractis propriae. Operationes communes sunt additio, substractio multiplicatio &divisio, formatio potentiarum, &extractio radicum. Illa operationes aliter in numeris integris, aliter in numeris fractis perficiuntur. Operationes numeris fractis propriae, sunt reductio fractionum ad minores terminos, reductio duarum aut plurium fractionum ad eundem denominatorem numeri fracti in integrum, aut integri in fractum mutatio, aestimatio fractionis. Algebra circa litteras, ut arithmetica circa numeros, operatur. In additione scribuntur quantitates algebricae absque ullâ signorum mutatione; in substractione solius quantitatis substrahendae mutanda sunt signa; in multiplicatione &divisitione eadem signa dant plus, diversa minus, quantitates algebricae suas etiam habent potentias &radices. Calculus algebricus est arithmetico generalior.