Latin
DE RATIONIBUS, PROPORTIONIBUS
Adrianus-Nicolaus Rolland, Theses mathematicae 3
Unproofread scanNot analysed yet
DE RATIONIBUS, PROPORTIONIBUS, &Aequationibus. ODUS quo una quantitas se habet ad aliam vocatur ratio; arithmetica quidem, si consideretur excessus unius supra aliam; geometrica verò si perpendatur quâ ratione secunda in priori contineatur. Duarum rationum aequalitas dicitur proportio quae est vel arithmetica, si duae rationes aequales sint arithmeticae; vel geometrica, si sint geometricae. In omni proportione arithmeticà summa extremorum aequalis est summae mediorum; ubi verò proportio est geometrica, productum extremorum &productum mediorum sunt inter se aequalia. Hinc. 10. cognitis tribus terminis proportionis geometricae, quartus invenietur per regulam trium. 20. In serie rationum aequalium summa antecedentium est ad summam consequentium, ut unum ex antecedentibus est ad unum ex consequentibus. 30. Si termini unius proportionis per alterius terminos ordinatim multiplicentur, producta, erunt. inter se proportionalia. Ex plurium ras tionum antecedentibus per se multiplicatis pariterque consequentibus exurgit ratio composita, quae duplicata, si duae tantùm; triplicata verò, si tres sint rationes componentes &aequales. In omni progressione geometricâ primus terminus est ad tertium in duplicata, ad quartum verò in ratione triplicatâ primi ad secundum. Aequatio est comparatio quantitatum aequalium. Aequationes aliae sunt primi gradûs, aliae secundi, aliae tertii. Earum artificium consistit in solvendis problematibus: exponemus regulas aequationum primi gradûs easque selectis exemplis confirmabimus. GEOMETRIA. EOMETRIA considerat trinam dimensionem in longum, latum &profundum: longitudo lineam constituit. Linea vel est recta, vel curva: haec dicitur circumferentia, quando omnia ejus puncta aequaliter distant à centro. Positio duorum punctorum positionem lineae rectae determinat. Hinc sequitur solutio sequentium problematum. 10. Ducere lineam rectam cujus omnia punc ta aequaliter distent à duobus datis. 20. Lineam rectam in duas partes aequales dividere. 30. Per tria puncta data, modò non sint secundùm directionem lineae rectae ordinata, describere circumferen iam circuli. Ubi duae lineae rectae sibi invicem occurrunt nec in unam coeunt lineam, tunc angulum efficiunt: Angulus triplex est, rectus, acutus &obtusus. Linea recta in alteram cadens duos efficit angulos rectos, aut quorum summa aequalis est duobus rectis. Aequales sunt anguli ad verticem oppositi. Linea recta potest conferri cum circulo, vel cum aliâ lineâ rectâ. Quando linea recta cum aliâ rectâ confertur, vel ipsi est perpendicularis, vel obliqua, vel parallela.