Latin · ~19 min
1.1
Adso Dervensis, ADSO DERUENSIS (fl. 10th century) 1.1
Not analysed yet
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginum duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam. Ex quo, domina mater, misericordie uestre gratiam promerui, semper uobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius seruus. Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare. Quoniam si Dominus uobis prosperitatem dederit et filiis uitam longiorem, scimus indubitanter et credimus ecclesiam Dei exaltandam et nostre religionis ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego, fidelis uester, opto et ualde desidero, qui, si potuissem uobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem. Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorum que uestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis. Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo nostro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate. Ergo, de Antichristo scire uolentes, primo notabitis, quare sic uocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet. Christus uenit humilis, ille uenturus est superbus. Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo precesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos nouimus esse. Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est. Sed iam de exordio Antichristi uideamus. Non autem quod dico ex proprio sensu excogito uel fingo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta inuenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentem: "Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita". Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat. Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam dicunt, de sola uirgine. Sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur et in peccato nascetur. In ipso uero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex uirtute diaboli confouebitur et contutabitur in uentre matris et uirtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus uenit et eam sua uirtute obumbrauit et diuinitate repleuit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod nasceretur diuinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Vnde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in nouissimo perdetur. Ecce audistis, qualiter nascatur. Audite etiam locum, ubi nasci debeat. Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi preuidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum nouit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet ciuitatem Babilonie. In hac enim ciuitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur. Et in ciuitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conseruari dicitur, quibus ciuitatibus Dominus in euangelio improperat, dicens: Ve tibi, Bethsaida, ue tibi, Corozaim. Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi. Deinde Hierosolimam ueniens, omnes christianos, quos ad se conuertere non poterit, per uaria tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit.