Latin
1.2 to 1.3
Adso Dervensis, ADSO DERUENSIS (fl. 10th century) 1.2-3
Not analysed yet
Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificauit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principes primum ad se conuertet, deinde per illos ceteros populos. Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit. Deinde per uniuersum orbem nuncios mittet et praedicatores suos. Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem. Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita. Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem conuerti, area uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Nam quando tanta ac talia signa uiderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas uenturus est, annon. Excitabit autem persecutionem sub omni celo supra christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis. Dabit in se credentibus auri atque argenti copias. Quos uero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore. Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit. Quos nec signis poterit, in conspectu omnium miserabili morte cruciatos crudeliter necabit. Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit super terram ex tempore, quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugient ad montes et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid de ea. Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit. Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio. Tunc breuiabuntur dies propter electos. Nisi enim Dominus abbreuiasset dies, non fuisset salua omnis caro. Tempus siquidem, quando idem Antichristus ueniat, uel quando dies iudicii apparere incipiat, Paulus apostolus, in epistola ad Thessalonicenses: Rogamus uos per aduentum Domini nostri Iesu Christi, manifestat, eo loco, ubi ait: Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis. Scimus enim quoniam post regnum Grecorum, siue etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria uiguit et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque, post cetera regna, regnum Romanorum cepit, quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit et omnia regna terrarum sub dominacione sua habuit, omnes que populorum nationes Romanis subiacebant et seruiebant eius sub tributo. Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant. Hoc autem tempus nondum uenit, quia, licet uideamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum durauerint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit. Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus. Qui, postquam regnum suum feliciter gubernauerit, ad ultimum Hierosolimam ueniet et in monte Oliueti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii. Statim que, secundum predictam Pauli apostoli sententiam, Antichristum dicunt affuturum. Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi. Qui aduersatur, id est, contrarius est Christo omnibus que membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem uidelicet, Apollinem, Iouem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant. Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in ciuitate Babilonie natus, Hierosolimam ueniens, circumcidet se, dicens Iudeis: Ego sum Christus uobis repromissus, qui ad salutem uestram ueni, ut uos, qui dispersi estis, congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Iudei, estimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. Siue etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et eleuabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie. Sed ne subito et improuise Antichristus ueniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei diuinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inuenti, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam conuertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent. Tunc implebitur, quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salue fient. Postquam ergo per tres annos et dimidium predicationem suam compleuerint, mox incipiet excandescere Antichristi persecutio et contra eos primum Antichristus sua arma corripiet eos que interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet aduersus eos bellum et uincet eos et occidet illos. Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde ceteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum caracteris eius in fronte accipient.