Latin · ~6 min
1.4 to 1.5
Adso Dervensis, ADSO DERUENSIS (fl. 10th century) 1.4-5
Not analysed yet
Sed quia de principio eius diximus, quem finem habeat dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius et totius malicie artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut predictum est, magna persecutione totum mundum uexabit et omnem populum Dei uariis poenis cruciabit. Postquam Heliam et Enoch interfecerit et ceteros in fide permanentes martyrio coronauerit, ad ultimum ueniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus scribit, dicens: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Siue Dominus Iesus interfecerit illum potentia uirtutis sue, siue archangelus Michael interfecerit illum, per uirtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per uirtutem cuiuslibet angeli uel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum. Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo. Postea uero quam hanc poenitentiam expleuerint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium ueniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit. Adso Deruensis -De ortu et tempore Antichristi epilogus, linea : Ecce, domna regina, ego, fidelis uester, quod precepistis, fideliter impleui, paratus de ceteris oboedire que fueritis dignata imperare.