Latin
1.1 to 1.12
Aethicus Ister, Cosmographia 1.1-12
Not analysed yet
Philosophorum scidolas sagace indagatione investigans mihi laborem tantundem obposui achademicus tanto studio indagare et altiora magnatimque hac cursim tam astrologia fastigiaque excellentia, quae necdum cerni quis possit. Illi conati sunt tam magna dixisse, quae nos metuendo ac dubitando scribere vel legere in usum coepimus temeranter adtrectare ,quur Aethicus iste chosmografus tam difficilia appetisse didiceret, quaeque et Moyses et vetus historia in enarrando distulit et hic secerpens protulit. Unde legentibus obsecro, ne me temerario aestiment, cum tanta ob aliorum audacia mea indagatione cucurrisse quae conpererint. Hic igitur Aethicus Istriae regione sofista claruit primosque codices suos chosmografiam nuncupavit aliosque non minora, sed maiora dixisse cognovimus, quos sophogramius appellavit. In codices, ubi chosmografiam digressus est, multa enucleatim fabricam inenarrabilem texere ait. Primum omnium initium mirabiliorum deus instituit illudque fundamentum principaliter posuit sua dispensatione mirabiliter atque potenter, quando omnes creaturas indivisas atque inconpositas in sua sapientia aedificium summopere in unam ergatam instituit atque eas, quas ex nihilo fecit, multipliciter prolata dilatavit et omnes creaturas, quas ex nihilo fecit, incunctanter omnia quasi acervum eminentem novorum frugum diversaque in unum collecta nonnulla recondere semina, ut vidimus in unam congeriem gramina disparilia mira structura coaptatam et alia ventilata separatim dividere gramina. Materiam autem informem sic in multas species divisit. Unam itaque atque idem statuam in una massa informe fuisse institutam, ipsam autem materiam in multas species divisit. Mundus quidem in massa informe fuit constitutus sine vocabulo ac discretione suamque formam repositam, dum altiora fabrica tecta videbatur . Unde mirabiliter firmata arce consistunt. Paradisus de ea massa, quae meliora fuit, indiscretus credatur fuisse cum novem ordinibus angelorum. Sursum primam elevatam ordinem decimam ignis spirans flatum in ordinem refulgentem conditam factore signaculum, quae ruinam fecit.