Latin
1.13 to 1.24
Aethicus Ister, Cosmographia 1.13-24
Not analysed yet
Ordo idem decimus futurum cum hominibus sanctis. Glebam in unam partem diu a conditore servatam adsignatam cuncta producta optimam reservare facturam. Infernum in ima parte infimo voraginem asperam in baratrum fore teterrimum. Ab alto sopire casurus, quos adtendebat in conditione priores, discerptam nubilo flammam ignem conicere rutulantem eiusque conditione fieria tormentis ac poenis perpetuis sub terra collocata catagine sub illaque nulla inferius ad examinationem malorum crudelium atque damnabilium, quae quadrifarie secernendo scribit divisum. Primam partem regionem tenebrarum ab aquilone, sicut ait propheta: Ab aquilone malum inducam super terram; secundam ab Oriente ardorem atque per vaporem sulphoria flamma quaeque diversa tormenta; 〈tertiarn〉 a meridie ignem dicit transiturium sursum inferno inferiore, quae necdum damnabilis, sed reparaturos post lapsum, ut ait propheta: Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. Quam aquam purgatam animam a peccatis per ignem abluenda vitia vel refrigeranda post laborem. Quartam partem ab occiduo, quod stagnum ignis e diverso ruinam impiorum nominat, iter exterminii vermium ac serpentium bestiarumque inmortalium . Occidua parte submersionem, frigus ac stridor dentium ,ut ait propheta: In Inferno autem quis confitebitur tibi. Haec omnia subterius in ipsa massa deorsum a deo iudicando iudicio dei habuisse sub formam Aethicus sofista scripsit. Terram dicit in ipsam massam cum suis possessoribus et pecoribus ac bestiis volatilibus, cum aere ut hemitica, carpaica, satayca et sorectica ac humarrica atque athomica torradicaque, safargica, sparaca et brumarrica in eaque massa posita. Mare adserit similitudinem pelbhloicam molliorem ac crassiorem mirphoicum quasi bitumine parte maxima in ea forma tenere cum diversis generibus piscium beluisque et bestiis, sablo similitudinem habere. Caelum dicit aerea massa similitudinem fieri super ea parte, qua terra, quo mare statutum fuerat, cum sole et luna, astris et sideribus ac stellis; discursiones, suffusiones atque certa indicia et in similitudinem pellium extensum aequae membranae subpositum quasi velum velandamque ornaturam supernorum civium, ne illa agmina possent cerni ,qui velamine teguntur peccatorum.