Latin
2.10 to 2.16
Aethicus Ister, Cosmographia 2.10-16
Not analysed yet
Unde credimus eam fragorem conmixtim cum rumore tonitrui secerpta flante vehementi anelitu ignifera iacola ab initio a creatore, ob eorum offensa pro illa superbia sceleratim admissa non solum tartareca ac trucolenta laci antiqui tormenta inimicis saevis adgredere necnon et obturatis nubium densitate rumoreque tonitrui aerea igne conmixta igneos malignorum spiritibus talia mundi subiacere, ut qui ex alto corruerant, si ab inferis prae terrore et tribulatione aera petierint, statim cum angelis sanctis submoti ac igne inminente choarcendi sunt. Ethicus itaque philosophus de ac creatura multa scripsit. Nos vero, quae utilia cognovimus ac retinenda ab omnibus in structuram parietum librorum e chosmografia recipiendo et, quicquid causa veritatis inibi continetur, cum tremores reverentia texuimus. Multas philosophorum labores et tot invenisse et tam magna dixisse anelitus corporis mei cum tedio multo patitur anxietas vitae meae. Et illud, quod ait Alchimus, ut diabolus, qui primus conditus fuerat et primus corruerat, in die iudicii ante omnes pessimus homines diabolus punietur et in infernum reclaudetur. Quia quique creaturae praefulsit in ordine primus et viarum dei claruit in rude miraculum idemque primus in novissimo iudice terribile venturo poenas damnaturos, quales ab initio dictae sunt, in cavernam laci, tot ante tribunal regis in ipso iudicio dilatae mortisque indicium peccatorum idemque cum auctore mortis praeferendae atque ostendendae erunt relegato ac catenato id〈em〉que antiquo serpente, ut cernant impii trucolentissimum ac furibundum mortis auctorem, quem secuti fuerunt in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum. Et quot malis passuri sunt impii in infernum, tot plagae in ipso antiquo hoste praeferendae et ostendendae erunt, cum et iusti videre merebuntur Dominum deum suum Christumque regem suum et signa et fixuras clavorum et videbunt in quem transfixerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae.