Latin
2.17 to 2.23
Aethicus Ister, Cosmographia 2.17-23
Not analysed yet
Ignis ante eum ardebit et in circuitu eius tempestas valida cum tantis signis in diversa tendentes, quanta in infernum passuri erunt. Haec omnia Aethicus in chosmografia et Alchimus pulchre dixerunt, quae ego in meis codicibus stilo firma tenacitate peraravi et omnia, quae in eorum libris inveni, utilitatis causa retenere in meo labore posui cunctis legentibus proficiendam auctoritatis indaginem. De antiquo hoste vel rude informeque materia haec omnia invenimus nimia altitudine investigata. Et nos Christi fabrica verbumque patris atque principium cum eo cuncta conponens omnia simul creasse in eiusque laudem creaturarum omnium conditam vel factam credamus praeter eam conditionem, quae nunc diximus superius. Unde omnia mala aspera atque perversa sursum in imo corruerunt quae et ruunt, angelorum nempe conditionem et insignem et simplicem ac beatam, ignem, aquam spiritumque sanctum, fortissimam atque rutilantem conditionem ac creaturam esse conclusam sine divisione et mensura gratia quam dividi nec minuere ac retrocedere non potest. Eo igne in eorum fabricam eminentissimam fuisse vel esse idem narrat sofista, unde in nostris libris scriptum est: Deus noster ignis consumens est eo quod dicatur: Virtutibus corruscans, sapientia rutilans, exemplo perfectae oboedientiae refulgens, pulcherrimam ac pubiscentem sine commutabilitate aetatis praeferendo fortitudine inenarrabile victoriae ac robore in pernitiem ultionis robore potentiae in hostem antiquum saeviendae diversis ictibus ac iaculis ad arcendas vias aerum nubiumque, tonitruorum et fulminum crepitantium volutiones in persecutionem angelicam et ultionem divinam in excidium demonum, donec in ictu sagittarum et fulgorum hiatu terrae et cavernam laci ad voraginem abyssi conpulsi retrocidantur et retrudantur . Tantam enim vim et vigorem angelorum manus ignitas habent, ut petrae minutatim scindantur, arborum evulsio desecetur, si hominum ira peccaminum vel hostium rebellium furor ingruerit, ut unius angeli ictu innumerabilium milium populorum divino irae mucrone caesi corruant.