Latin
4.107 to 4.115
Aethicus Ister, Cosmographia 4.107-115
Not analysed yet
Terra itaque, in qua inhabitant in obsidione montium, sarfaica esse adfirmat idem soficus et hispida, tantomodo semina promiscua gignit humus, herbarum copia, silvis fecunda ,pecorum et iumentorum opulenta, lac et mel plurimum gignit. Vitis illic incognita, vinum tamen 〈non〉 incognitum et oleum. Aromata nec pimentum ad nullum opus visum nec usui acceptum. Arma bellica gignari et fabrorum fornacem industrii, mina enim ferri plurimum gignit. Flumina inrigua arenaque in alequibus locis aurum differt. Haec omnia chosmografus de ignotis gentibus vel insolas septentrionales, quae necdum in aliis libris scripta reperimus vel legimus. Hic multa scribit, quae incredibile ducetur ,tamen haec, quae scripsimus, ex eius codicibus sine ambiguetate recipimus. Reliqua vero legere vel scribere ambiguum est, a nobis vel reliquis scriptoribus historiografis cura legentium magno studio indaganda, ne scisma indagationum inducat cicatricem errorum inter philosophorum astutia. Quicumque aut quilibet sapiens Aethicum aut Mantuanum legerit, ad plenum spiritalem adlidat petram et sapientiam huius mundi animarum stultitiam autumet .