Latin
5.1 to 5.12
Aethicus Ister, Cosmographia 5.1-12
Not analysed yet
Grande enim scrupolo idem philosophus adplicuit, in pauca nimpe navale gubernaculo velox stilus innectens manu calabat, ad nibe ocianum sinum inreductam filarchosmus cura laborum secutarum gentium maris vel stagna investigans. Credimus et aliorum philosophorum codices in hac parte recipisse, an ipse suo studio peraccedens elicuit. Solomodo in hoc volumine priorum decessorum sofisma secutus similia parum discivit, tamen plura et valde ingenio peritissimo honestissime intimare orsus est et post incognitarum gentium et insolarum occidentalium et septentrion〈ali〉um navium gubernacula et earum ergata illarumque ingeniositatum et per semetipsum plura adserit et cum aliis non defitetur. Meridianam itaque plagam ob hoc nonnulla obmisit nisi tantum astrorum sagacitatem lineam ducens et super alios philosophos et eorum doctores hic eminentius et subtilius disputavit. Solocismus illorum respuens ludichus achademicus eos vocitavit. Et quia oriens et meridies, sic infit, tot scriptores habet rei publicus et philosophus quot et somniatores, non solum facta rusticola aut puerorum tracoedia scribunt vel cimbalistria bella, sed et divinationes et somnia membranis suis inserunt, multa inutilia, quae iste cachinfata deridit, sicut de Helis et germano Helispontum dictum scribant, cum Heliadae sint insolae maris Magni et montes Helides, et ab una insola in alias cernere possint in pontium similitudinem ,et ob hoc mare adstrictum Helispontum vocant. Tantum ignotas gentes vel artium illarum, quae alii ignoraverunt ,in multis argumentis hic explanare non dubitat. Navium inventores primum Lidia protulit. Pyrronius magus antiquissimo tempore ratem in Lidia fabricavit ,donec sciret purpora et omnia pulcherrima, quae in insolas maris Magni habentur. Unde et omnis Lidia purporarias magnas et inclitas sicut Ciprus et Ciclades usque nunc praeclaras. Habetur et ratiaras aliae gentes et in circuitum nationes ex tignis asserebusque connexum. Collones deinceps naves mirae magnitudinis velocissimae sursum erectae, in altum ductiles, pellibus ursorum et hircorum in altum quasi colla circumdata parvolis fenestellis quattuor in ipsis pellibus consutae in modum fabrorum torvum ventis respirantibus vellera turgiscentia tanta velocitate undas maris et tempestates inmensas valet absque ullo periculo tollerare.