Latin
6.221 to 6.232
Aethicus Ister, Cosmographia 6.221-232
Not analysed yet
Munimenta saepium Ionia circumdedit et fines atque terminus barbarico mare et monte Cimera terminavit. Unde parabolam adsumptam idem lator orsus est inquiens: Palida limfa lepista facile misit pyrrones Cymericus trusa crepuscula diros, crepitante catasta orpheorum pyrata bustuaria torrida verrunt, tabida Tema mons nocua nebula sub sole eminus conspicua alit, calagina umbrifera subdolo sulphoria aestuante Cimera fumanteque Sicilia Ethna de alto vergit. Ut Cimera flatum evomet, lugent maris vehientes, insignes mugitus dantes, ignea phoebea piscipium amittere copia. Extabuit baratrum vibrata parte coaltum, a meridie catapsat Cimera Siciliae monstrum. Extrema mundi oppositaque reliqua non norunt regna sine arma et tela invicta Ethna et Cimera, mare Magnum et Caspium pirgus hispidum trochum . Suas sibimet isti degentes igneas flammas congluttinatum fomitem iugiterque permanentem subumbraneum palpare diem fumum, conticinium igneum dare flatum. Hoc miraculum hic intulit, quod in tot gurgitum maris inaestimabiles et inaccessibiles quo modo inmensa ardentia et incessabiles flamma eructuat. Philosophus ait: Sicut maiorem roborem et amaritudinem fluctus maris et gurgis inmensos retenit, ita vallata atque iugis montium bitumine et sulphorea terra funditus receptacula conmixta, sicut in azetum cerussa aut in densissimos imbres fulgora, ita et hii montes maris tumore et amaritudine et vigore sulphoris repugnantis ac recalcitrantis. Fortissima limfa mox quasi ex durissimo lapide et ferro ignis exsiliens eructuat, furva flamma cum strepitu crepitante cum ingente globo prorumpit et flante ventu boatu et mugitu magno emittit. Credimus in hac parte verum arbitrasse et deseruisse philosopho. Post Dalmatiam nimirum Traciam posuit in ordine scripturae suae, interclusam ab uno latere Istrum amnem, ab alia parte Orientale urbs Constantinopolis, ampla atque fecunda populis frugibusque atque seminibus, fontibus magnis et rivolis saluberrimis inrigua. Inrigatur nimpe Ebrum fluvium magnum, ubi argippus pretiosus lapis invenitur multa varietate et pretioso colore, quem adamans incedere non valet.