Latin
6.233 to 6.245
Aethicus Ister, Cosmographia 6.233-245
Not analysed yet
Igitur post Traciam Thesalia conlaudat, oppida plurima dapibusque fundata fluminibusque multis, aequos velocissimos et velociores quam in alias quae circa sunt provincias. Coniuncta est enim Machedonia magna. Attica vero, quae et Elledas nuncupatur, quae inter Machedoniam et Achaiam media iacet, terra frondibus aptissimis fecunda, poma et mala granata, olevita et vinearum uberrima silvis, avibus plurimis gignendis aliaque abundantia fertilis. Archadia nobilis et opulentissima et in eius rumore atque potentia vel virtute, populo gnaro et ad proeliandum ultra omnes gentes illas detonantior in tantum ,ut in eius nomine omnis Grecia conspiret. Ubi et urbs inclitissima eorum Athenas, quam philosophus umbelicum Greciae praedixit, pingua illi〈cib〉us et ornata munilibus, erudita litteris, legem et scientiam, decorata ludis, foro et vectigalibus, moenia aureis guttis et muri fulvis gemmis. Tuaque ultra omnia Athenas, nobilissima Ionia, magistra legum tuarum et aletrix iuvenum tuorum. Mane doctrix liberalium forma apicum, meridie arma et tela ludentium ,vespere divitias congregat, conticinia quiescent in purpora. O urbs opinatissima, tot lues obpressa, vallata humano cruore et rursus aeque recepta. Maratonius sua pascua confectus cruenta cadavera, plus acervis pulverum, corporibus mortuorum, quo rore tinctus aut guttis conticuis madidus, a vento agitatus humano pulvere refusus. Tuaque historia non valet retexere cuncta, quanta vel quod periodos corruerunt cadavera, quia sicut nihil clarius, ita nihil lugubrius . In eadem enim vicinus est praefatus Maratonius campus ,in longitudine et latitudine mira planicie dispositus, multis bellorum saevientium mortibus cruentissimus. Cum taedio recolentes magno, quanta ab aevo mala ibidem perpessa sunt. Vix se philosophus gesta audita a narrantibus publicis scriptoribus in uno volumine contenere posse cuncta mala, quae illuc perpessa sunt, narrante Fabio philosopho, qui eo tempore in cuncta Grecia praeclarus inter ceteros nitebatur .