Latin
10.1.109 to 10.1.114
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.109-114
Not analysed yet
CAP. LV. -Legatio Turcorum ad regem Baldewinum pro Gervasio, et pro civitatibus Caipha et Ptolemaide. Deinde post dies aliquot nuntii Turcorum regi Baldewino Accarone in hunc modum locuti sunt: Gervasium captum adhuc vivum tenemus, quem si sanum et incolumem vis recipere, tres civitates, Ptolemaidem, Caiphas et Tabariam in manu nostra restituas; alioqui, nequaquam eum periculum mortis scias posse evadere. His rex auditis, habito cum suis consilio, sic in haec verba respondit: Si aurum et argentum vel aliqua pretiosa pro salute et redemptione [0676C] Gervasii quaereretis, supra centum millia byzantiorum a nobis assequi procul dubio possetis. Sed civitates quod requiritis, si fratrem meum uterinum totamque parentelam, et cunctos primores Christianae plebis in vinculis vestris teneretis, nunquam has pro aliqua salute vitae illorum redderemus, nedum pro solo homine: quem si occideritis, nequaquam virtus nostra propter hoc erit imminuta; sed quandoque ut vicem mortis illius vobis rependamus, non est impossibile apud Deum et Dominum nostrum. CAP. LVI. -Damasceni, non impetratis a rege civitatibus, Gervasium in medio urbis illudentes interficiunt. His itaque a rege responsis, et Turcis non ultra habentibus spem de praenominatis civitatibus, Gervasius [0676D] productus est in medio civitatis Damasci, qui post plurimam illusionem sagittis Turcorum confixus, spiritum vitae exhalavit. Mortuo sic Gervasio, milite egregio, Soboas, unus ex praepotentibus Turcorum, caput illius jussit amputari; cutem vero capitis cum crinibus ejus albis et floridis, multoque tempore intonsis, abstrahi et siccari, eo quod miri essent decoris, ut in signum et memoriam victoriae, ad suscitandum dolorem Christianorum, semper in hasta sublimi tollerentur CAP. LVII. -Qualiter Evermerus a Romana synodo litteras apostolici pro restitutione sua detulerit regi Baldewino. Eodem anno, quo rex Baldewinus a Sagitta obsidionem distulit, dominus Evermerus, patriarcha Jerusalem, [0677A] a Romana synodo rediit, quam causa excusandi se de omni querela et culpa sibi a rege et Arnolfo cancellario illata adiit; et eumdem iniqua adversus se loquentem in medio Romanae Ecclesiae, et in domini apostolici audientia, obstructo ore fecit obmutescere; et ex sententia S. Romanae Ecclesiae cum litteris et signo ipsius domini apostolici Paschalis ad regem remissus est, quatenus honorifice et sine offensione sedem patriarchatus ultra retineret. Sed rege nequaquam legationem aut litteras cum signo Romani pontificis de illius restitutione audiente, patriarcha in civitate Accaron remansit, dum videret si regis animus erga se adhuc, Deo adjuvante, mitigari posset.