Latin
10.1.115 to 10.1.118
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.115-118
Not analysed yet
CAP. LVIII. -Rege suam sententiam confirmante, Evermerus deponitur, Gobelino sedem illius obtinente. [0677B] Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret. Jam sic Evermero ultro et absque spe ulla honore patriarchatus privato, tam regis quam Arnolfi cancellarii et totius Ecclesiae electione clericus quidam, Gobelinus nomine, subrogatur, et Evermerum Caesareae Cornelii, quae nuper pastore viduata erat, archiepiscopum fieri ab omnibus acclamatum [0678A] est. Quod quamvis injustum sit, ut haec fiat altercatio, nisi ex canonum decreto et sententia alter eorum fuerit condemnatus; tamen quia rudis et tenera adhuc Hierosolymitana erat Ecclesia, id fieri concessit apostolicus. Et sic regis dono, et omnium fidelium assensu, uterque honore sublimatus est. CAP. LIX. -De patriarchae peculatu Cum haec negotia inter regem et patriarcham agerentur, isto negante pecuniam, illo autem pecuniam aut milites requirente, quidam Christianus, legatus Rotgeri fratris Boemundi, profectus de Apulia, coram rege astitit, qui talentum auri mille byzantiorum ante paucos dies patriarchae se attulisse contestatus est in audientia totius Ecclesiae, ut illud pro [0678B] peccatis suis, et pro requie animae ipsius suorumque, et aequa et fideli portione inita divideret, unum videlicet in oblatione Dominici sepulcri ad usus fratrum, Deo inibi famulantium; alterum in sustentatione hospitalis languidorum caeterorumque invalidorum; tertium regi ad confortandos et remunerandos milites rebus et armis destitutos. Haec patriarcha, avaritia excaecatus, omnia soli sibi restituit, et nihil de talento his vel illis, sicut injunctum vel dispositum cum eo fuerat, distribuit. De hac ingenti fraude et infidelitate coram rege convictus a testibus idoneis, non ultra se valens excusare, conticuit. Quapropter statim sine dilatione privatus est potestate et oblatione Dominici sepulcri; camerarii vero ac privati et consilii illius capti et in custodiam missi sunt.