Latin
10.1.11 to 10.1.14
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.11-14
Not analysed yet
CAP. VI. -Quomodo rex pecuniam a Sidoniis perceperit, et Anglicum exercitum ad propria remiserit. Post tam nominatorum principum lacrymosas exsequias, rex occasione assumpta mortis horum [0658D] virorum et primorum sui exercitus, pecuniam pro dilatione obsidionis Sagittae urbis oblatam, clam omnibus suscipere consensit, dissimulans tamen pacem cum Sarracenis facere, sed opus quod coepit velle perficere. Unde missa legatione Japhet, Anglicos milites admonuit ut navigio Acram descenderent, atque secum de obsidione et assultu urbis Sagittae agerent et tractarent. Qui ad regis jussionem exsurgentes, velis purpureis et colore diversi generis insignitis, protinus in altis malis Buzarum expansis, ac vexillis suis ostreis et sericis erectis, venerunt, et in littore urbis anchoras jactantes hospitati sunt. Rex vero crastina die, secretariis et consociis suis accitis, Anglorum Danorumque primoribus dolorem suum aperuit de Hugonis interitu [0659A] et fratris illius occasu, et quantam in illis bellicarum rerum fiduciam habuerit: et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare. Hac regis sententia in populo jam divulgata, dilapsus est exercitus; et Angli, Dani, Flandrenses velis et remis iterato navigio, salutato rege in terram nativitatis suae reversi sunt. CAP. VII. -Rex pecunia Sidoniorum sublevatus, Tabariam rediit, et Gervasium loco Hugonis restituit. Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent. Quapropter Gervasium virum illustrem et nobilissimum, de regno occidentalis Franciae ortum, belli gnarum et assuetum, loco Hugonis restituit, ac praeficit Tabariae et universae regioni, sciens cum fidelem et bello acerrimum contra omnes gentilium, Sarracenorum, Turcorum, Damascenorum incursus.