Latin
10.1.9 to 10.1.10
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.9-10
Not analysed yet
CAP. V. -Quod Hugone comite regionem Suet depraedante, Sarraceni praedam sociis ejus excusserunt: et qualiter Hugo eadem caede sagittatus, animam exhalaverit; et de obitu fratris ejus. Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret. Praeda autem hac usquequaque contracta et abducta usque ad civitatem Belinas, quam dicunt Caesaream Philippi, Turci qui Damasci habitabant pariterque Sarraceni, incolae regionis, hoc comperto, undique per turmas affluentes, Hugonis comitatum insecuti sunt ad excutiendam praedam, et usque ad montana, per quae Hugonis pedites praedam ducebant, profecti sunt. Illic gravis tumultus utrinque exortus est: hi ut praedam [0658B] retinerent, obsistebant; hi ut excuterent, conabantur totis viribus, donec tandem Turcis et Sarracenis praevalentibus, praeda excussa et reducta est. Quod subito Hugo et sui equites intelligentes, qui in latere montium erant, sine mora inter angustas et scopulosas fauces laxis frenis revolant, plurimum cum hostibus committentes et suis peditibus subvenientes; sed casu infelici male pugnatum est. Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit. Ad haec gentilium turmis cum praeda excussa regressis ac divisis per obscuras ac difficiles semitas asperorum collium, milites Hugonis corpus exstinctum gestario [0658C] impositum in civitatem Nazareth, quae est juxta Thabor, attulerunt, ubi in multo fletu et planctu tam egregius princeps et fortis athleta honorifice et catholice sepultus est. Frater vero ejusdem Hugonis, Gerhardus nomine, gravi infirmitate tunc laborabat. Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et juxta fratris speluncam more fidelium appositus est.