Latin
10.1.23 to 10.1.28
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.23-28
Not analysed yet
CAP. XII. -Sarraceni Rotgerum fugientem insecuti, quadraginta Christianos ante urbem necaverunt. Sarraceni autem et Arabes videntes viros formidine defecisse, fugamque arripuisse, non parce equos urgentes fugitivos insequuntur. Quos atrociter lanceis et sagittis infigunt, praeter eos, qui in porta civitatis evaserunt. Rotgerus vero et Gerhardus caeterique Christianorum milites, equorum velocitate elapsi, in impetu fugae tardos ac miseros pedites conculcabant; nec erat fas ulli aut spatium freni retinendi a facie insequentis eos et persecuti. Sola spes vivendi porta urbis erat, eam intrare contendentibus. [0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt. CAP. XIII. -Quomodo Sarraceni castellum Arnolfi obsidione diruerunt, praepositum ipsius arcis captivantes. Hanc itaque victoriam Ascalonitae adepti, nulla mora urbis moenibus vim inferre conati sunt; sed capita decollatorum auferentes, gavisi prospero eventu belli, in terminos Rames reversi sunt in tubis et buccinis, et in superbia magna castellum Arnolfi obsidentes quod versus Jerusalem in montanis ad [0661C] regionem tuendam, jussu catholici regis muris et moenibus aedificatum prominebat. Illic biduo obsidionem facientes, et minas mangenarum et machinarum, adeo viros inhabitantes exterruerunt, ut Gonfridus, custos ac praepositus arcis et turris Jerusalem, qui et huic Arnolfi praesidio nunc praeerat, vix vita impetrata, dextras Sarracenorum quaereret, se in deditionem redderet, ac praesidii januam hostibus aperiret: qui ingressi, muros praesidii statim diruerunt, inventos in ore gladii percusserunt, solum Gonfridum reservantes captum Ascalonem deduxerunt. CAP. XIV. -Ubi Sarraceni victoria potiti, cum octo Galeidis navibus unam navem Dromonem Christianorum in portu Japhet invaserunt. [0661D] Dehinc ab hac quarta feria post natalem S. Dionysii martyris sexta feria inchoante, Ascalonitae triumpho suo laetati et exaltati, octo Galeidas aptantes in eis viros sagittarios ac robustissimos, constituerunt, qui usque Japhet applicarent, aestimantes Christianorum vires vel naves sibi occursare, quibus adversari captione aut submersione valerent. Et ecce in impetu magno et tubarum sonitu, orto mane, Joppe applicantes, navem immanissimam, quam appellant dromonem, diversis rebus et vitae necessariis onustam, in portu urbis a longe speculantur: quam undique aggressi, nimia impugnatione exspoliaverunt; duos solummodo viros tum ad custodiendam eam relictos sagittis confixerunt. Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est. Eam vero naviculam, quae dromoni ad leviandum semper adhaerebat, Sarraceni in virtute sua abruperunt, quam etiam multis divitiis oneratam abduxerunt.