Latin
10.1.29 to 10.1.34
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.29-34
Not analysed yet
CAP. XV. -Quod rex istorum malorum fama excitatus, cum sex millibus de Tabaria contra Ascalonitas profectus est. Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent. Unde sine mora Japhet reversus, quingentis equitibus in lorica et galea contractis, peditibus vero ad sex millia, Ascalonem in ultione suorum proficisci voluit, et usque ad locum Palmarum, quia est terminus castello Beroart, quod duobus milliaribus distat a civitate Ascalone, profectus est. CAP. XVI. -Quod rex suorum consiliis sine bello Jerusalem redierit, et Rorgius de Caiphas obierit. Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset. Cives vero et milites Arabes nequaquam a moenibus urbis ullos suorum procedere permiserunt. De quibus rex in vindicta suorum acceptam iram animi sui mitigavit; et ideo Jerusalem cum domino patriarcha, ultione suorum dilata, reversus est. Eodem anno Rorgius, qui dono regis Caiphas praeerat, infirmitate valida occupatus, longo tempore languit, donec tandem molestia corporis adaucta finem vitae fecit, et in stillicidio porticus ecclesiae Dominici sepulcri honorifice et catholice sepultus est. CAP. XVII. -De quodam principe urbis Femiae occiso per socium suum Botherum, quem cives sui persequuntur. [0662D] Eodem anni tempore, quo rex Baldewinus Sagittam obsidere distulit, Anglicosque milites remisit, et Hugo de Tabaria in arcu et sagitta Turci occidit, quidam princeps civitatis, nomine Femiae, qui longe lateque immensa potestate terrae in circuitu praeerat, eo quod Christianis et peregrinis satellitibus largus et propitius habebatur, a quodam Sarraceno, Bothero nomine, qui secum in militari obsequio et conventione solidorum morabatur, plurimum invidiae et indignationis pertulit; donec tandem die quadam visa opportunitate suae malitiae in falsa fide ab eodem Bothero coenandi gratia invitatus, fraude et absconditis in domo insidiis circumventus, ab illius complicibus [0663A] interemptus est. Eo autem sic in dolo perempto, cives civitatis tam crudelis facinoris ignari, nimia ira adversus Botherum exarserunt, saepe animati in ultionem sui principis, et illorum contritionem, qui in eum manum mittere ausi sunt.