Latin
12.1.1 to 12.1.6
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.1-6
Not analysed yet
CAPUT PRIMUM. -Qualiter rex Baldewinus super obsidione Tyri consilium inierit. [0695D] In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita. Universis vero admonitis, ac voluntariis ad hanc obsidionem inventis, dies statuta est qua convenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia vallarent et coangustarent. CAP. II. -Quod Tyrii contra regem cum principe Damascenorum foedus inierunt et pepigerunt. [0696D] Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent. Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes. CAP. III. -De Reinfrido milite Christiano, cujus conductu nobiles Tyriorum a rege catenati sunt. [0697A] Hoc itaque pacto utrinque sub fide data accepto et firmato, Tyrii cives quemdam Reinfridum nomine, virum Christianum et illustrem militem regis, mille byzantiorum praemio promisso et dato convenerunt, quatenus ejus conductu in Damascum sarcinas thesaurorum suorum pacifice transferrent, et sine impedimento cum camelis et vehiculis repedarent. Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione. Hoc rex audiens, [0697B] sine mora peditibus ac militibus ducentis accitis, jussit viam obsidere et caute observare per quas semitas viri Damascum cum sarcinis profecturi erant. Et ecce in silentio noctis, cum omnia solent quiescere, Tyrii cum camelis suis, incomputabili auro, argento, ostro et quibusque aliis pretiosis ornatis, conductu praefati Reinfridi viam Damasci venerunt. Cum subito regis insidiae in eos irruentes alios occiderunt, alios tenuerunt, et thesauros infinitos cum purpura pretiosa et serico varii coloris et operis rapientes, cum ipso Reinfrido, in vehiculis camelorum et mulorum abduxerunt