Latin
12.1.7 to 12.1.10
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.7-10
Not analysed yet
CAP. IV. -Quomodo princeps Damascenorum Tyriis subvenerit, et qualiter eosdem rex obsederit. Thesauri miri et inauditi illic capti sunt, quos rex [0697C] liberali manu militibus longa nunc indigentia oppressis benigne largitus est. His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent. Rex itaque Baldewinus in virtute et apparatu decem millium a Jerusalem descendens in vigilia S. Andreae apostoli, civitatis moenia in arido positis castris occupavit; a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit. Promiserat enim rex Graecorum, illic per aquas copias adfuturas; [0697D] sed hieme incumbente, minime collatae sunt. CAP. V. -Quod rege urbem vallante, Tyrii portis egressi, sed mox mirabiliter a rege repressi, quosdam secum intrantes occiderunt. Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis. Turci vero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et gravia vulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et vectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili jactu, sulphuris quoque ac picis ferventis [0698A] effusione suffocabant. Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent; mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes. Et ecce sine mora universi milites Christianorum attoniti, e cunctis castris in armis et lanceis [0698B] loricati in faciem illis advolant, et hinc et illinc plurima fortitudine contendentes; sed tandem Christiani praevalentes, Tyrios in fugam versos in portam coegerunt, sicut utrique, hi fuga veloci, hi celeri insecutione permisti, potenter urbem ingressi sunt. Turci Tyriique Gallos jam secum urbem intrasse contuentes, reversi sunt in faciem se a tergo prementium; et fortiter obsistentes ac moenia ascendentes, exercitum adhuc intrare contendentem omni armatura jaculorum reprimebant, quousque in virtute sua praevalentes portas clauserunt et circiter ducentos intra muros retinuerunt. Illic Willhelmus de Wanges, miles gloriosus et nobilis, itemque Willhelmus mirae audaciae et militaris famae cum egregiis sociis equitibus et peditibus capti, sententia [0698C] capitali perierunt; caeteri complures vinculis catenarum astricti sunt.