Latin
12.1.13 to 12.1.15
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.13-15
Not analysed yet
CAP. VII. -Legatio Tyriorum ad principem Damascenorum, et reversio regis in Jerusalem post adventum eorum. [0699B] Ad haec denique regis constantiam et animum immobilem Tyrii cognoscentes, direxerunt clam legationem Damascum, quatenus Dochinus magnus princeps eis subveniret, magnam illi spondentes pecuniam et jurantes se semper in ejus auxilio et obsequio permanere. Qui illico viginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et ejus obsidione liberaret. Eodem vero die, quo idem Dochinus, vel Duodechinus, confinia Tyri per montana intravit, armigeri septingenti cum sexaginta probis equitibus de exercitu regis, ad quaerenda pabula [0699C] equorum egressi, irruerunt casu et ignoranter super arma et vires Turcorum: qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt. Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est. Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione. Diem vero sancti Paschae in omni honore et gloria propter legatos regis Graecorum jussu domini patriarchae coronatus solemniter ac regaliter celebravit. CAP. VIII. -Qualiter rex Baldewinus Idumaeos mercatores spoliaverit, et quod Tankradus princeps Antiochiae obierit.