Latin
12.1.11 to 12.1.12
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 12.1.11-12
Not analysed yet
CAP. VI. -Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt. Deinde post dies aliquot videns rex assultu et lapidum tormento se civibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum: quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est. In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes. Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant. Tyrii quoque econtra lapides aptabant ad quassandas machinas et eas inhabitantes; sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant. Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt. Arborem procerae altitudinis funibus erigentes, circulum quemdam amplum et spaciosum in modum coronae ex grandi ligno componentes, summitati arboris catenis ferreis affixerunt; [0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt. Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt. Eodem modo et arte regis machina combusta et in nihilum redacta est. Sic machinis his pariter combustis, tamen rex in obsidione mansit imperterritus, volens urbem aut fame aut aliqua arte adhuc edomare.