Latin
2.1.13 to 2.1.14
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.13-14
Not analysed yet
CAP. VII. -Ubi rex obsides reconsignat, et qualiter rex Graeciae ducem per internuntios interpellaverit. Vix enavigavit populus et eorum princeps, et ecce rex cum omni apparatu suo, et fratre ducis Baldewino, ejusque uxore et cunctis obsidibus adfuit, quos ibidem in manu ducis restituit. Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est. Dux vero et omnis exercitus illius altera in ripa constituti, in villa Belegrave Bulgarorum [0414C] hospitio pernoctarunt, quam Petrus et illius exercitus non longe ante depraedati combusserant. Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt. Ubi legati imperatoris illis occurrerunt, in haec verba nuntia deferentes: «ALEXIUS, imperator Constantinopolis regni Graecorum, duci GODEFRIDO suisque sequacibus, integram dilectionem. Rogo te, dux Christianissime, quatenus regnum et terras meas, quas ingressus es, gentem tuam vastare et depraedari non patiaris, sed emendi licentiam obtineas, et sic omnia sufficienter ex nostro imperio emenda et vendenda tui reperiant.» Hanc itaque imperatoris legationem dux intelligens, in [0414D] omnibus se imperatoris parere pollicetur mandatis. Unde universis indictum est ne deinceps quidquam aliqua injusta vi contingant, praeter pabula equorum. Sic vero pacifice ex rogatu imperatoris pertranseuntes, pervenerunt Niczh praesidium ejus. Ubi mira affluentia ciborum in frumunto, hordeo, vino et oleo plurimaque venatione ex imperatoris dono duci oblata est, caeteris licentia vendendi et emendi concessa. Illic siquidem per dies quatuor in omni opulentia et jucunditate recreati sunt. Post haec dux cum omni exercitu Sternitz profectus est: ubi non minori pinguedine donorum imperatoris sibi satisfactum est. Dehinc post aliquot dies discedens, ad Phinopolim, civitatem praeclaram, descendens, illic similiter ex imperatoris dono omnem abundantiam [0415A] necessariorum habuit per dies octo. Ubi nuntia illi allata sunt, quemodo imperator Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, Drogonem et Clareboldum, in vinculis et carcere tenuisset.