Latin
2.1.9 to 2.1.12
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.9-12
Not analysed yet
CAP. V. -Ubi exercitus jussu ducis castra posuerit. Ad hanc ducis legationem coepit exercitus nimium hilarescere, et gavisi sunt universi, qui antea [0413B] ex diutina ducis absentia haesitabant, existimantes eum in falsa fide traditum et exstinctum, sed nunc, quasi de gravi somno expergefacti, surrexerunt, et juxta ducis mandatum venientes, in ripa fluminis et paludis castrametati sunt. Collocatis itaque tentoriis, dux de regno Hungariae reductus, et suis restitutus est, referens quantam ei rex curam et honorem exhibuerit, et omnia, quae cum rege et principibus ejus pactus sit, et quomodo frater ejus Baldewinus a rege in obsidem cum uxore et familia requisitus sit, donec populus cum silentio et pace transeat, alio qui nullam sibi dari licentiam transeundi. Et post pauca statim admonuit fratrem suum Baldewinum, obses fieret pro populo, sicut [0413C] decretum erat. Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret. Tandem Baldewinus omni mentis suae fluctuatione exclusa, concessit obses fieri, et exsilio pro salute fratrum suorum transferri. CAP. VI. -Obsidibus datis, qualiter Hungariam transierint. Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus est. Castris vero positis, et universis hospitio sedatis, Godefridus dux praecones per singulas [0413D] domos ac tentoria acclamare constituit sub judicio mortis, ne quidquam contingerent, aut violenter in regno Hungariae raperent, et nullam seditionem moverent, sed omnia aequo pretio mutuarentur. Similiter et rex per universum regnum acclamari praecepit, ut omnem copiam rerum necessariarum reperiret exercitus in pane, vino, frumento, hordeo, in bestiis agri et volatilibus coeli; jussumque sub judicio vitae, ne injusta venditione Hungari gravarent exercitum aut conturbarent, sed potius omnia venalia illis alleviarent. Sic et sic per singulos dies in silentio et pace, in mensura aequa, et justa venditione dux et populus regnum Hungariae pertransiens, ad Drowa fluvium pervenerunt. Ubi congerie lignorum composita, et plurima viminum copulatione [0414A] facta, eumdem fluvium trajecerunt, assidue rege cum validissima manu equitum a sinistris gradiente una cum Baldewino et caeteris obsidibus, quousque ad locum, qui dicitur Francavilla, perventum est. Illic per tres dies remorati, vitae necessaria, et quibus indigebat exercitus, pretio mutuantes, cum omnibus Malevillam descenderunt, in littore Sowa diebus quinque pernoctantes. Illic duci caeterisque principibus exercitus innotuit quam intolerabilis virtus militiae imperatoris Constantinopolis adfuisset ad prohibendam peregrinis viam per regnum Bulgariae. Quapropter dux et universi consilium inierunt, ut partem exercitus in armis trans fluvium praemitterent ad reprimendos hostes milites imperatoris, quousque populus enavigaret. Non amplius [0414B] enim quam tres naves illic repertae sunt, cum quibus mille equites loricati ad praeoccupandum littus transmissi sunt. Caetera multitudo, copulatione lignorum et viminum, fluminis alveum superaverunt.