Latin
2.1.49 to 2.1.50
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.49-50
Not analysed yet
CAP. XXV. -De principe urbis Nicaeae et de exploratoribus ejus. [0424D] Solymanus audita tantorum virorum belligeratorum adunatione, a praesidio Nicaeae egressus est propter auxilium caeterorum Turcorum et gentilium, spatio plurimorum dierum desudans, quousque quingenta millia virorum pugnatorum et ferratorum equitum ex omni Romania contraxit. Quibus undique collectis et admonitis, fama obsidionis Nicaeae et exercitus Christianorum ad aures ejus perlata est, et quia numerus tot millium supra quadringenta millia illic consedisse referatur. Fama autem hac attonitus, cum universa collectione suorum iter suum per montana movit versus moenia Nicaeae, si forte e specula rupium posset oculis deprehendere, si tot, ut audierat, illuc millia convenissent, et qua [0425A] parte hos sanius aggredi posset. Tandem ex consilio suorum, quarta die obsidionis transacta, idem Solymanus duos ex suis sub falsa specie Christiana in morem peregrinorum ad explorandam virtutem et actus Christiani exercitus direxit, qui custodibus arcis, et defensoribus Nicaeae urbis, in hunc modum nuntia deferrent: «Scitote quia princeps et dominus urbis nostrae, Solymanus, mittit nos ad vos, ut spem firmissimam in suo juvamine teneatis. Nil formidinis vobis ab his circumsedentibus incutiatur, qui longinquo fatigati itinere, et huc in exsilium progressi, pro stultis computabuntur, quos simili poena et martyrio, ut Petri agmina ante hos dies, tractabit, et in proximo vobis succurrere in manu robusta et in millibus infinitis paratus est.» Hac [0425B] Solymani legatione accepta, viri duo praemissi per loca nota et devia versus locum quo urbs inobsessa erat, viam insistunt, si forte enavigare occulte ad ipsos urbis defensores valerent, et nota facere quae illis a Solymano injuncta erant, qualiter Solymanus, factis cuneis, in brevi peregrinos aggrederetur, et ut omnis virtus Turcorum a portis erumperet, et sic in fortitudine admista populum Domini deleret. Sed ex Domini voluntate a custodibus Christianis, circumquaque diffusis ad tuenda loca et semitas, ne qua fraus aut vis ex adverso noceret, hi duo praemissi a Solymano, capti et retenti sunt, quorum alter in impetu occisus est, alter ad praesentiam Christianorum principum adductus est.