Latin
2.1.51 to 2.1.52
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.51-52
Not analysed yet
CAP. XXVI. -Item de uno exploratorum illorum, et quam sollicite populus Domini gentilium praestolaretur adventum. [0425C] Virum itaque apprehensum Godefridus dux et Boemundus, et caeteri minis suppliciorum coegerunt, ut cujus rei causa missus venerit, sola veritate explicaret. Ille autem tot electorum principum minas expavescens, et vitam suam in articulo mortis positam agnoscens, flebili voce, humili vultu lacrymarumque continua inundatione de vita et salute sua multum precatur, omnibus trepidans membris, et rei veritatem pollicetur aperire, et quod utile et salubre universo populo futurum esset. Fatetur enim se a Solymano missum, quem jugis montium cum innumerabili gente hospitatum, et adeo vicinum asserit, [0425D] ut in crastino die circa horam tertiam eum ad pugnam credant adfuturum, et ejus dolos ac repentinos incursus sua relatione posse praecavere. Rogabat enim se in custodiam usque ad praedictam horam teneri, quousque rei veritas et Solymani probaretur adventus; sin autem aliquando his fefellisset, nequaquam sibi vitam donari, sed collo amputato velle perire. Instabat etiam multa et humili prece, quatenus Christianitatis professione baptismum susciperet, et Christiano jure Christianis communicaret. Sed hoc potius petebat timore susceptae mortis quam aliquo catholicae fidei amore. Tandem miserabili fletu illius et nimia Christianitatis promissione, primorum exercitus mollita sunt corda, ac illius miserti, vitam sibi donaverunt, sed tamen [0426A] mittitur in custodiam quam petebat. Ab hinc et deinceps pervigili cura totus sollicitatur exercitus Christianorum, die ac nocte, armis et apparatu providus, usque ad hanc horam, quam ex captivi promissione Solymani copias ab Alpibus innumerabiles ebullire didicerant. Dux Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis et universi qui aderant, comiti Reymundo tota nocte hac legationem direxerunt, quatenus plus solito viam maturaret, si cum Turcis bellum committere vellet, et sociis subvenire. Sciebant enim eum in proximo jam ab imperatore laxatum, et multis honoribus et divitiis commendatum. Qui tantorum principum legatione cognita, et Solymani tam maturata adventatione, nihil morae ultra faciens, toto hujus noctis tempore acceleravit [0426B] iter; ac prima hora diei, jam sole mundum replente, cum Podiensi episcopo in signis varii coloris et decoris adfuit, in loricis et galeis, in fortitudine vehemente equestris et pedestris exercitus.