Latin
2.1.73 to 2.1.74
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.73-74
Not analysed yet
CAP. XXXVII. -Deditio civitatis Nicaeae et de quadam sanctimoniali femina captiva. [0433B] Turci et arcis defensores pariter, turri humi procumbente perterriti, ac matronae hujus captivitate stupefacti, et lacus enavigatione amodo desperati, suorum occisorum interius gravi imminutione desolati, longa obsidione fatigati, nec se evadere posse videntes, consilio invicem habito de vita et salute membrorum, precantur sibi parci ab exercitu Christiano, claves urbis polliciti reddere in manus imperatoris Constantinopolis, sub cujus conditione urbis primitus haereditario jure serviens habebatur, quousque injusta vi Solymanus sibi subjugatam invasit. Tatinus vero truncatae naris, familiaris imperatoris, consilio majorum exercitus satisfaciens, precibus illorum, suscepta utrinque fide et reddita, apud Christianos proceres pro eis [0433C] intercessit, hac conditione ut ab urbe incolumes exeant, et in imperatoris deditionem veniant, cum uxore Solymani nobilissima, quae nuper capta, in custodia principum Francorum habebatur cum duobus filiis suis tenellis. Sic utrinque sedato assultu, dum diversa consilia reddendae civitatis agerentur, et plures captivi Christianorum redderentur, quaedam sanctimonialis femina de coenobio S. Mariae ad horrea Trevirensis Ecclesiae cum caeteris restituta et absoluta est in manus Christiani exercitus, quae se de attrito Petri agmine captam et abductam professa est, parumque intermissionis a foeda et abominabili cujusdam Turci et caeterorum commissione habuisse conquesta est. Dum vero super his injuriis miserabiles gemitus in audientia Christianorum [0433D] proferret, inter proceres et milites Christi Henricum de Ascha castello recognovit. Quem ex nomine lacrymabili et humili voce compellans, ad auxilium suae emendationis adesse commonuit. Qui statim hac recognita, super infortunio ejus motus est, omnique industria et misericordia, qua potuit, apud ducem Godefridum obtinuit, quatenus ei a domino Reymero, venerabili episcopo, consilium poenitentiae daretur de hujuscemodi incestu. Tandem consilio accepto a clero, facta est ei remissio illicitae copulationis cum Turco, et alleviata poenitentia, eo quod vi et nolens ab impiis et sceleratissimis hominibus hanc foedam pertulit oppressionem. Post haec modico intervallo solius noctis, per internuntium [0434A] ejusdem Turci, qui eam violaverat, et caeteris abstulerat, plurima suasione et blanda promissione ad illicitos et incestos thalamos reinvitatur. Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret. Promittebat enim se idem Turcus in brevi Christianum fieri, si forte a captivitate et vinculis imperatoris exiret. Tandem misella, si vi ante deliquit, nunc blanditiis et vana spe decepta ad impium sponsum et adulterinas nuptias recurrit, universo ignorante exercitu, quae astutia et lascivia ab eis subtracta est. Post haec a relatoribus innotuit quod ad eumdem Turcum reversa sit in exsilio quo erat, [0434B] non alia de causa, nisi propter libidinis intolerantiam. Jam sic turbine sedato belli, et Christianis captivis ab urbe restitutis, Turcisque in deditionem imperatoris susceptis et transmissis, exercitus Dei viventis hanc diem in magno gaudio et exsultatione ibidem in castris exegit, quia pro spe illis adhuc omnia contingebant.