Latin
2.1.75 to 2.1.78
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.75-78
Not analysed yet
CAP. XXXVIII. -Qualiter ex consultu principum populus Dei in duas partes divisus sit. Crastino vero die illucescente, usui sumptis necessariis, movit omnis populus, iter faciens per mediam Romaniam securus, et nihil metuens adfuturae adversitatis. Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret. Convenerunt quidem inter duos montium apices, ubi per pontem flumine quodam superato, Boemundus prorsus cum suis sequacibus turmis a duce Godefrido dissociatur. Quem quidam magnifici primores sunt secuti, Robertus comes Northmannorum, et Stephanus Blesensium princeps, sic semper viam ad dexteram insistentes ac moderantes ut amplius milliari a confratribus non elongarentur. Dux suique contubernales cum episcopo Podiensi et Reymundo comite semper ad dexteram tendebant. Hac ergo divisione facta, Boemundus cum omni exercitu suo in vallem Dogorganhi, quae [0434D] a modernis Ozellis nuncupatur, hospitandi gratia circumquaque sociis in gramine diffusis, circa horam nonam descendit, ut alimentis, caeterisque necessariis, in locis, aptis rivis et pratis, castra locarent. CAP. XXXIX. -De immanissima caede Christianorum per insidias principis Nicaeni. Vix vero Boemundus et caeteri viri fortissimi ab equis descenderant, et ecce Solymanus, qui ab eo tempore, quo in fugam ab urbe Nicaea versus est, auxilium et vires contraxit ab Antiochia, Tarso, Alapia et caeteris civitatibus Romaniae, a Turcis sparsim positis, adfuit in impetu vehementi et multitudine gravi. Nec mora, nec requies ulla caedendi et expugnandi exercitum, ac discurrendi [0435A] per castra fuit, aliis sagittis transfixis, aliis gladio detruncatis, nonnullis a tam crudeli hoste captivatis; ad haec undique clamor magnus et tremor in populo excitatur, mulieres nuptae et innuptae una cum viris et infantulis detruncantur. Robertus vero Parisiensis miseris volens succurrere, sagitta volatili confixus et exstinctus est. Boemundus hac strage gravissima attonitus caeterique priores equos reparant, ad loricas et arma festinantes in unum conglobantur, ac plurimum se ex improviso defendentes, diu praelia cum hostibus committebant. Willhelmus juvenis audacissimus, et tiro pulcherrimus, frater Tankradi, dum multum in armis resisteret, Turcos hasta saepius perforaret, in conspectu ipsius Boemundi sagitta percussus corruit. [0435B] Tankradus viriliter in gladio defensus, vix vivens evasit, sed signum decoris, quod in hasta praetulerat, ibidem cum fratre reliquit. Turci, cum principe suo Solymano magis ac magis invalescentes fortiter irrumpunt in castra, sagittis et corneo arcu ferientes et mortificantes pedites, peregrinos, puellas, mulieres, parvulos ac senes, nulli parcentes aetati. Hac crudelitate atrocissimae mortis stupefactae tenerae puellae et nobilissimae vestibus ornari festinabant, se offerentes Turcis, ut saltem amore honestarum formarum accensi et placati, discant captivarum misereri.