Latin
Book 2
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 2.1.8
Not analysed yet
Hoc regis nuntio audito, dux universo coetu relicto, ex consilio majorum trecentis tantum militibus assumptis, ad regem profectus est in loco praesignato. Et utrinque hinc et hinc omisso comitatu suorum, dux solummodo Wernero de Greis, viro nobilissimo et propinquo ejus, Reinardo de Tul et Petro evocatis, pontem qui paludi imminet ascendit, in quo regem [0412C] reperiens, benignissime salutavit, et humili devotione osculatus est eum. Dehinc inter se diversa habuere colloquia de concordia et reconciliatione Christianorum, quousque ratio haec pacis et dilectionis adeo firmiter processit, ut se dux fidei ejus credens duodecim ex trecentis susceperit; cum quibus cum rege in Pannoniam et terram Hungarorum descendit; fratrem vero Baldewinum, relictum Tollenburg populum regere et procurare, remisso exercitu trecentorum, constituit. Dux itaque Pannoniam ingressus, honorifice ab ipso rege et primatibus suis susceptus est, eique benigne et copiose omnia necessaria parata sunt de domo regis et mensa, quae tam egregium virum decebant. Dehinc rex per dies [0412D] octo plurimum conventum suorum habens, qui etiam ad videndum tam nominatissimum principem confluxerant, quaerebat consilium qua fide et fiducia salvo regno suo rebusque suorum tam copiosus exercitus fortiter armatus intromitteretur. Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret. His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutuaret vitae necessaria. Nec mora, [0413A] percussit rex foedus cum duce, percusserunt et universi principes regni sui in jurejurando non ultra nocere peregrinis transituris. His ergo sic utringue in vera fide firmatis, rex ex consilio suorum requisivit Baldewinum, fratrem ipsius ducis, obsidem fieri, uxorem quoque ac familiam ejus. Quod dux sine ulla contradictione adimpleri concessit, statimque post dies octo missa legatione, dux universum exercitum praecepit properare ad castellum Cyperon, ac tabernacula sua hac altera in ripa fluminis et paludis collocari.