Latin
3.1.115 to 3.1.118
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.115-118
Not analysed yet
CAP. LVIII. -Dux Godefridus jam recuperata salute, et Reymundus comes, per regiones divisi, ad contrahendas praedarum copias destinantur. Hac justitia in populo Dei corroborata ex majorum sententia, quatenus ira Domini placaretur, dux Godefridus jam a vulneris sui infirmitate convaluit. Quem in terram Sarracenorum et Turcorum direxit exercitus ad repetendas praedas et spolia, quae Boemundus attritus et profugus deseruit, ut gaudium ex infortunio jejunae et attritae plebi reportaret: quod, Deo annuente, actum est; sed non multas praedarum contraxit copias. Nam Sarraceni et gentiles [0472B] ab eo tempore, quo Boemundus terram eorum intravit praedasque abduxit, provisi, armenta sua cum universis rebus et pecuniis per montana et loca investigabilia absconderunt. Reymundus similiter et caeteri principes ex decreto exercitus missi sunt. Sed paucas praedas contraxerunt, propter diffugium quod Sarraceni cum rebus, armentis et pecudibus per montana et longinquam regionem faciebant. CAP. LIX. -Legatio Babylonici regis ad populum Dei, et quomodo Winemarus Laodiceam et strenue ceperit, et stulte amiserit. Hujus autem longae obsidionis aliquo transacio curriculo, et gravissimis poenis afflicto populo in laboribus vigiliarum, famis et pestilentiae, ac frequentia incursantium Turcorum, Ammirabilis Babyloniae [0472C] rex, quoniam inter se et Turcos gravi diu ante expeditionem hanc Christianorum erat discordia et odium, per abbatem quemdam Christianorum legatione et intentione cognita, de pacis et regni sui ad invicem confoederatione quindecim legatos, linguae diversi generis peritos, ad exercitum Dei viventis direxit, haec ferentes nuntia: «Rex Ammirabilis Babyloniae gavisus adventu vestro, et prospere adhuc vos egisse, salutem principibus magnis et humilibus Christianorum. Turci, gens externa, mihi et regno meo infesti, saepe terras nostras invasere, urbem Jerusalem, quae nostrae ditionis est, retinentes. Sed nunc viribus nostris hanc ante adventum vestrum recuperavimus, Turcos ejecimus: foedus et amicitiam vobiscum inimus, genti Christianorum [0472D] urbem sanctam et turrim David montemque Sion restituemus; de fidei Christianae professione discutiemus, qua discussa, si placuerit, hanc apprehendere parati sumus; si autem in lege et ritu gentilitatis perstiterimus, foedus tamen, quod ad invicem habuerimus, minime rumpetur. Precamur et monemus ne ab hac civitate Antiochiae recedatis, quousque in manu vestra restituatur, imperatori Graecorum et Christianis injuste ablata.» Winemarus, qui Mamistrae a Baldewino et Tankrado recesserat ad maritima, iterato navigio Laodiceam cum omni armatura navalis exercitus properavit. Quam vallatam navali obsidione et expugnatam in virtute suorum apprehendit, nil auxilii et respectus de omnibus quae acquisierat, Christianis confratribus, [0473A] Antiochiae considentibus, conferens aut impertiens. Laodiceam denique apprehensam dum secure obtineret, suique commilitones et conspirati otio vacarent, ac bonis terrae et civitatis fruerentur, a Turcopolis et militibus regis Graecorum ex industria caesi sunt et exsuperati, arx civitatis recuperata, ipse Winemarus captus et in custodia carceris constitutus est, duce Godefrido caeterisque principibus haec Antiochiae adhuc ignorantibus.