Latin
3.1.119 to 3.1.121
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.119-121
Not analysed yet
CAP. LX. -Consilium obsessae Antiochiae catholicis proditur; episcopus Podiensis et dux Godefridus populum Dei verbis consolatoriis adhortantur. Interea Turci obsessi in Antiochia, opem quaerere non tardantes et amicos admonere, a montanis et finitimis regionibus magnas et copiosas vires Turcorum [0473B] contraxerunt, quorum in brevi triginta millia congregata sunt in unum. Disposuerant enim in animo suo et consultu obsessi, ab ipsis exterioribus primo diluculo assultum fieri in populum sanctum Dei; deinde interiores urbis ad roborandum et augendum assultum ex impetu adfore; Christianos armis et sagittarum grandine fatigare, quousque caesis collis consumerentur in ore gladii. Tam nefandorum consiliorum et sceleratae conspirationis delatio pervenit in castra catholicorum virorum, Godefridi ducis et episcopi Podiensis, caeterorumque primatum quibus prae inopia annonae et diuturna lassatione, diversaque clade, non amplius quam mille valentes equi habebantur. Nunc ad hanc curam et angustiam profertur sententia episcopi, quae in hoc [0473C] modo fuit: «Viri Christianissimi, et qui estis flos electus Galliae, qui modo sit utilius in consilio, videre nescio, nisi ut spem in nomine Domini Jesu habentes, illis ex improviso occurratis. Gentiles quamvis usquequaque adunati in tot millibus, ut audistis, superveniant, nullis aggravati laboribus, nec longo itinere a terra sua egressi et fatigati, et jam usque Barich civitatem profecti, tamen non est difficile in manu Dei tot millia concludi, et a vestris paucis copiis consumi.» Ad haec verba pontificis dux Godefridus, in officio belli semper indeficiens, in auditu et praesentia convocatae legionis sic respondit: «Dei vivi et Domini Jesu Christi sumus cultores, cujus nomini militamus. Hi in virtute sua, nos vero in nomine Dei viventis adunati sumus. In cujus [0473D] gratia confidentes impios et incredulos impetere non dubitemus; quia sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Sicut enim salutem et vitam diligimus, sic oportet, ne in palam verbum istud fiat, ne hostes solliciti et providi de adventu et impetu nostro, nimis exterreantur, et nobiscum praeliari non expavescant.» CAP. LXI. -Electi milites hostilia castra invadere, multitudine gravi superveniente, non terrentur.